monumenta.ch > Ambrosius > 51
Ambrosius, De Nabuthae, § 50 <<<     >>> § 52

§ 51

1 et dixit Helias ad eum: inueni, quoniam fecisti malum in conspectu domini.
2 rex ille erat et rex Samariae Achab, Helias pauper et indigens panis, cui defuisset uictus substantia, nisi corui alimoniam ministrassent.
3 adeo deiecta erat conscientia peccatoris, ut nec regalis potentiae fastu adtolleretur.
4 itaque quasi uilis et degener inuenisti me inquit inimicus meus et deprehendisti in me quae latere credebam.
5 nulla mentis meae occulta te fallunt; inuenisti me, patent tibi uulnera mea, captiuitas praesto est.
6 peccator inuenitur, cum iniquitas eius proditur, iustus autem dicit: igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas.
7 Adam cum lateret, inuentus est, Moysi autem nequaquam inuenta est sepultura.
8 inuentus est Achab, non inuentus Helias, et sapientia dei dixit: quaerent me mali et non uenient.
9 unde et in euangelio Iesus quaerebatur et non inueniebatur.
10 culpa igitur auctorem suum prodit.
11 unde et Thesbites ait: inueni quoniam fecisti malum in conspectu domini, quia culpae reos tradit dominus.
12 innocentes autem non tradit in potestatem inimicorum suorum.
13 denique Saul quaerebat sanctum Dauid et inuenire non poterat, Dauid uero sanctus regem Saul, quem non quaerebat, inuenit, quoniam tradidit eum dominus in potestatem ipsius.
14 captiua igitur opulentia est, paupertas libera.